monumenta.ch > Cassiodorus > VIIII. EUSTORGIO VIRO VENERABILI MEDIOLANENSI EPISCOPO THEODERICUS REX. (a. 507/511) > 17 > sectio 23 > sectio 14 > sectio 22 > csg48.22 > 29
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, XXVIII. Quae mala per Georgium in Alexandria gesta sint. <<<     >>> XXX. Ex litteris Athanasii de Ariminensi concilio.

Cassiodorus, 5, CAPUT XXIX. Litterae Damasi et caeterorum ad Illyricum contra concilium in Nicaea Thraciae factum.

1 Damasus, et Valerianus, et caeteri episcopi dilectissimis fratribus in Illyrico constitutis episcopis in Domino salutem.
2 Credimus sanctam fidem nostram in apostolorum eruditione fundatam, hanc vos tenere, et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis Patrum nulla ratione dissentit, per quos iustum est caeteros erudiri. Sed relatione Gallicanorum et Venetorum fratrum, quosdam haeresibus favere cognovimus. Quod malum non solum cavere debent episcopi, sed etiam reluctari contra ea quae gesta sunt imperitia aut simplicitate quorumdam pravis interpretationibus deceptorum.
3 Variis ergo doctrinis non decet labefactari, sed magis Patrum nostrorum roborari sententiam. Auxentium igitur Mediolani praecipue in hac causa damnatum esse praescriptum est. Unde iustum est omnes in universo Romanorum orbe doctores legis, ea quae legis sunt sapere, et non fidem doctrinis variis maculare. Itaque dum primum haereticorum coepisset nequitia pullulare, sicut etiam nunc blasphemia nefandorum patet Arianorum, tunc Patres nostri trecenti decem et octo electi, habito tractatu in urbe Nicaena, hunc murum firmissimum contra arma diabolica statuerunt; et hoc remedio venena mortifera sunt depulsa, ut Pater et Filius unius divinitatis, unius virtutis, uniusque magnitudinis debeat credi, uniusque essentiae, sive substantiae, simul et Spiritus sanctus.
4 Aliter vero sapientes alienos esse a nostra communione iudicaverunt. Quem terminum salutarem adorabilemque deliberationem corrumpere quidam aliis cogitationibus atque temerare voluerunt. Sed in ipso principio ab his ipsis qui in Arimino renovare atque retractare compellebantur, usque ad hoc causa correcta est, ut confiterentur alia sibi circumventione subreptum, aut certe quia non intellexerunt Patrum sententiae in Nicaea constitutae, hoc esse contrarium.
5 Neque enim praeiudicium aliquod fieri potuit per numerum Arimino congregatum: quando constat neque Romanum episcopum, cuius ante omnia decebat eos exspectare decretum, neque Vincentium, qui tantis annis episcopatum inviolabiliter custodivit, neque alios talibus praebuisse consensum; maxime dum, sicut praediximus, isti ipsi, qui per conventionem declinasse videbantur, ipsi denuo utentes meliori consilio, haec sibi displicere testati sunt. Perspicit itaque vestra salubritas hanc solam fidem, quae Nicaeae apostolorum auctoritate fundata est, esse perpetua firmitate servandam; et simul Orientales hoc facere nobiscum qui se catholicos esse cognoscunt, Occidentales etiam gloriari.
6 Credimus autem languentes in isto conamine, non tarde a nostra separandos esse communione, et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent. Nullo enim modo a deceptione poterunt corrigere populum, qui deceptionis laqueo detinentur. Concordet igitur cum omnibus Dei sacerdotibus, etiam charitatis vestrae sententia, in qua vos stabiles ac firmos existere iudicamus.
7 Sic ergo etiam nos vobiscum recte credere debemus. Vestrae nos charitatis laetificate reciprocis litteris. Valete, fratres charissimi. [THEODORETUS, lib. II, cap. 22, p. 102.]
8 Sed et maximus Athanasius in epistula quam scripsit ad Afros, taliter de Ariminensi concilio disputavit.
Cassiodorus HOME

bav823.183 bav824.136 bnf1603.90

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik